AUDIENTIA Episcopalis

AUDIENTIA Episcopalis
AUDIENTIA Episcopalis
est Episcopi Forum et Iudicium: l. 9. et tit Cod. de Episc. Aud.
Accursius Cod. eôdem interpretatur iurisdictionem Episcopi, cuius sententiam probat Azo in sum. Cod. eod. Gothofredo ad rubr. Cod. de Episc. Aud. nec iurisdictio est, ut Accursius; nec dioecesis, ut Haloander vult, quia, uti Forô, ita et apparitione ac exsecutione carent Episcopi: sed iudicium atque notio, quae Episcopo in Clericos ac Monachos competit, apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. Nempe primum, ex consuetudine non mala, inter Christianos, sub Principibus Ethnicis, invaluit, (occasionem dante Apostolô 1. ad Corinth. c. 6. v. 5. 7.) ut clanculum ad Episcopos irent, qui controversias habebant; quod postea sub Principibs Christianis, Constantino inprimis, firmatum, et ex gratia probatum est, ur pacem inter Christianos foverent et redintegrarent, sic tamen ut iurisdictionem haberent nullam, sed in eos, tamquam Arbitros compromitteretur. Quod einim LL. tres de Iudicio Episcopali, Codici Theodosiano assutas, spectat, earum fucum, ut et totius appendicis Codicis illius, a Sirmondo editae, νοθείαν erudite demonstra vit Iac. gothofredus Notis et Commentar. ad d. Cod. tom. VI. p. 303. et seqq. In hac itaque per gratiam concessa Audientia, iuxta Regulas Christianae pietatis
et S. Scripturae, item LL. Imperatorum, iudicabant; non ipsi Leges ferebant, nec Forum habebant, aut cum strepitu Iudicii cansas audiebant; ut totum hoc, quod habuerunt Episcopi, tantum indultum quoddam Imperatorum fuerit, ad resecandas et cito componendas lites. Tandem vero, ut exempla non subsistunt, ubi incipint, in ius id versum est, sensim sibi maiora arrogantibus et ab Imperatorib. extorquentibus, Romano potissimum: sicque Audientia in iurisdictionem, voluntaria aditio in necessitatem, arbitrium in legem transiit. Quod mirum in modum promoverunt Dictatus Gregorii VII. quô nomine appellavit is Axiomata et privilegia Sedis Roman. a nemine Antecessorum attentata, ut ait Onuphrius, quibus ille, ad Caesaris exemplum, perpetuam Pontificiae sedi dictaturam vindicavit. A'quo tempore in immensum crevit ius Ecclesiasticum. Nam cum appellationes omnes sibi Sedes Romana et cognitionem in causis Episcopalibus aliisque maioribus, solus Poutifex adsereret; iam non tantum Canones circa dogmata et personas ritusque Ecclesiasticos, uti prius, occupari, sed et de litibus ac disceptationibus sceptationibus forensibus ordinandis et dirigendis, solliciti esse coeperunt. Sic ut cum tota Dionysii Exigui et aliorum antiquorum Collectionibus, nil de litis contestatione et finmilibus aliis ad processum pertinentibus, legatur; nunc magna pars Iuris Canonici abslovatur titulis, de officio et potestate Iudicis ordinarii et delegati, de treuga et pace, de pactis, de transactionibus, de postulando, de Procuratoribus, de Syndicis, de his quae vi metuque facta, de Arbitris, similibusque rubricis, ad Ius Civile pertinentibus, hodieque modus litigandi in Iure Canonico praescriptus concinnior perfectior et accuratior sit, quam qui Iure Civili praescribitur, adeoque in plerisque Tribunalibus receptus. Quare, nec immerito, ab eo tempore Canones perdidêre suum nomen, atque Iuris illud adsumpserunt; et ad differentiam Civilis, prius nomen proprium et substantivum, distinctionis gratiâ, in appellativum et adiectivum Canonici commutatum est. Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. §. 259. et infra, in voce Dictatus, ut et alibi passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Audientia episcopalis — Audientia episcopalis, in früherer Zeit die schiedsrichterliche Gewalt der Bischöfe in Rechtsstreitigkeiten der Gläubigen …   Herders Conversations-Lexikon

  • EPISCOPALIS AUDENTIA — [лат. судебное слушание у епископа, «епископский суд»], комплекс судебных полномочий епископа и институт епископского суда по гражданским делам, сложившийся в I III вв. и официально признанный государством в Римской и ранней Византийской империи… …   Православная энциклопедия

  • Audientĭa — (lat.), 1) s. Audienz; 2) im Mittelalter Sprachzimmer in Klöstern; vgl. Auditorium; 3) Gerichtsrecht, bes. 4) A. episcopalis, Befugniß der Bischöfe, bes. Religionssachen zu untersuchen, indeß auch bürgerliche Händel zu schlichten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CHRISTIANITAS — titulus Honoris, Francorum Regibus potissimum tributus, qui Chrifstianissimi peculiari quôdam iure ac praerogativâ etiamnum dicuntur. Occurrit non semel in Epistola Im peratoris Constantinopolit. ad Childebertnm Regem. Histor. Franc. Tom. 1. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ВИЗАНТИЙСКАЯ ИМПЕРИЯ. ЧАСТЬ II — Право и Церковь Рецепция римского права в Византии. Понятие византийского права Правовая культура В. и. с начала ее истории вплоть до падения К поля была основана на рецепции классического римского права. Источники рим. права подразделялись на… …   Православная энциклопедия

  • ДОЛЖНОСТИ ЦЕРКОВНЫЕ — [греч. ἐκκλησιαστικὰ ὀφφίκια; лат. officia ecclesiastica], установленные в определенном порядке первичные структурные единицы той или иной церковной орг ции, определяющие содержание и объем полномочий, размер вознаграждения и место в… …   Православная энциклопедия

  • ЕПИСКОП — [греч. ἐπίσκοπος], высшая из 3 богоустановленных степеней священства в правосл. Церкви, существующая также и в католич. и нехалкидонских Церквах, сохраняющих апостольское преемство (а также в тех протестант. сообществах, к рые признают… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”